Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
Eandemque rationem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus
prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi
uillaeque conspectu, religio Larum repudianda est.
Iam 'ritus familiae patrumque seruare', id est,
quoniam antiquitas proxime accedit ad deos, a dis
quasi traditam religionem tueri.
Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut
Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium
quidem animos immortales esse, sed fortium bonorumque diuinos.